(509)                           SOUS LE RÈGNE DE CHARLES VI.                              269
Quibus executoribus do et tribuo plenam potestatem exequendi omnia et singula per me superius ordinata, prout dixi; volo tamen quod in facto dicte execucionis nichilpossit fieri absque magistro Johanne Del-phini et magistro Johanne de Aussono.
Insuper, lego cuilibet meorum executorum predictorum triginta francos.
Residuum bonorum meorum volo quod soror mea Maria, non obstante legato sibi facto, habeat medietatem, et alia porcio dividatur in usus pauperum de génère meo, pro uxorando pauperes filias et pro tenendo in scolis pauperes filios vel in augmento capelle mee, nec in-tendo per istud testamentum revocare quandam ordinacionem seu testamentum de ordinacione hereditagiorum meorum paternorum, in quantum tangit hereditagia paterna, tum factam per me inter sororem meam Mariam et Johann em de Aussono, fratrem meum, nunc de-functum.
In testimonium premissorum, ego, Petrus de Aussono, regis medi-cus, scripsi nomen meum in isto testamento die octava augusti, anno Do­mini millesimo quadringentesimo decimo, eteligo executores ut supra.
Item, volo quod nat serviciumin parrochiali ecclesiaSanctiSeverini secundum voluntatem executorum meorum.
Item, volo quod dentur Johanni Coigni sex franci, pro servicio suo et rogando Deo pro me, ultra porcionem sibi debitam pro servicio.
Item, ancille mee dentur decem franci.
Item, volo quod singula débita mea persolvantur, et quod credan-tur creditores per eorum juramenta.
Item, volo quod solvantur vigintifranci heredibus defuncti Johannis Huonis, in quibus tenebar ex mutuo.
Item, volo quod si factum permutacionis nepotis mei non sorcialur effectum, quod expense sibi restituantur, et idem de Johanne Mileti.
Item, lego Gelestinis deParisius triginta francos, pro rogando Deum pro me.
Item, volo quod in ecclesia de Ponte Auberti sim positus in choro ante magnum altare, et quod fiât tumba notabilis in memoriam.